[105] EPISTOLA V. DIONYSIUS LAMBINUS SUFFRIDO PETRO, LEOVARDIENSI. S. D. ORICHIO, qui mihi tuas literas reddidit, omnia, quae in mea potestate sunt, detuli, omniaque adeo mea patefeci, quia eum mihi commendaveras, si opera mea uti volet, si consilio, si re ulla mea, meum erga se officium & studium non desiderabit. De Ciceronis editione, vellem literae tuae mihi ante essent redditae, quam, quod jam pridem omnibus nationibus pollicitus sum, praestare incepissem, consilium omne meum abjecissem potius quam te praecurrere voluissem. Nunc cum literae tuae ad me tum perlatae sint, cum res non esset integra, cum primum volumen scriptorum Ciceronis, quod Rhetorica continet pene ad finem perductum esset, dabis mihi veniam, si rem inceptam de manibus ponere non possim, cum, praesertim hoc negotium ex alio quoque arbitrio pendeat, non solum ex meo. Non enim te praeterit etiamsi velim id quod coepi inchoatum relinquere: tamen typographos & bibliopolas, quorum sumptu res geritur ut id fiat non passuros. Sed nihil te hoc conturbare, aut ab eo quod instituisti, revocare debet, licet enim tibi, quamvis nostra Ciceronis editio incoepta sit tuam nihilominus maturare & typis mandare: & tuorum laborum tuaeque industriae mercedem ac fructum nihilominus consequare. Nihil enim tibi obsto, neque fructum quem speras atque exspectas virtutis atque ingenii tui praeoccupo. Utrique nostrum unum & idem propositum est, quemadmodum tu ipse praeclare scribis nempe ut literarum studiosis consulamus, & linguam Latinam illustremus latini sermonis Auctore Principe in suam integritatem restituto, & fortasse quod neque ego solus, neque tu efficere poteramus, nos communi studio eandem incudem tundentes, atque in idem studium incumbentes consequemur. Quare, mi SUFFRIDE, perge ut coepisti, & tibi persuade me quicquid facturus es, sive me antevertas, sive sequare tuum factum probaturum. Malim tamen, ut tibi quod sentio libere dicam te una mecum si paratus es, quando in eodem stadio currimus, uno tempore e carceribus ex ire, & hoc laudabile spatium decurrere, ut cum ad metam pervenerimus, utrique nostrum praemium aliquod, sed tibi praecipuum, & eximium tribuatur. De illo quem scis a me nominari non libenter laudo, quod ita, ut ad me scribis ei respondisti, qui te illud idem de editione Ciceronis rogarat. Omnino illum merito odi, homo est improbis moribus & ingenio fero atque immani, quod nisi eum talem esse mihi compertum esset, injurias illius in me non invitus ei condonassem, ut & condono. Sed cum talis sit, qualem omnes qui cum eo aliquid rei contraxerunt, cognoverunt, ut eum amem, inducere animum meum non possum. Amo enim modestiam, pudorem, fidem, humanitatem & similes virtutes: superbiam, impudentiam, injustitiam, perfidiam, inhumanitatem acerrimo odio persequor, & quamdiu vivam persequar. Haec habui, quae tibi ad literas tuas responderem. Te, si me tua amicitia dignum esse judicas & si me tibi in amore pariter responsurum speras, ut me ames valde rogo; ego quoque me tibi eam quam potest amicissimus homo in quenquam praestare benevolentiam praestaturum recipio ac spondeo. Vale. Lutetiae a. d. VII. Kalend. Ianu. Anno MDLXXII. Scripsi haec praeproperans ac cum me hinc ORICHIUS exspectans urgeret, hinc Plautini Commentarii, quos habeo in manibus, occupatum detinerent. Iterum atque iterum Vale. |